monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 7
'Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere Christianam cum caritate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινωδιαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. PRO ISTA ENIM fortius nostri Martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi haeres adversus Troiam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias, quos absit, ut amiseris; sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti; ut non intenderes quae consequantur adversa, si semel creditum fuerit, posse honeste atque pie scriptorem divinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri.